- ABANNATIO
- ABANNATIOἀπενιαυτισμός Graecis, annuum denotat exilium, quodindici olim apud Graecos, illis solebat, qui involuntariam caedem commisissent, Budaeus in Annotat. l. aut facta. 16. §. eventus, ff. de poen. vide Calvin. Lexic.Iurid.Sicariorum enim ἐκ προνοίας poena erat mors, etbonorum publicatio. Meminit poenae huius seu exilii Euripides Oreste.Καλῶς ἔθεντο ταῦτα πατέρες οἱ πάλαι.Εἰς ὀμμάτων μεν ὄψιν ουκ ἔιων περᾷν,Οὐδ᾿ εἰς ἀπάντημ᾿ ὅςις αἷμ᾿ ἔχων κυρεῖ.ΦυγαῖϚι δ᾿ ὡσἰουν, ἀνταποκτεῖναι δὲ μή.Recte statuerunt ista Patres prisci.In oculorum conspectum non permittebant venire,Neque in occursum quisquis sanguinis reus esset:Exilio multabant, vicissim vero non occidebant.Unde Claud. Saturnin. l. singul. de Poenis Paganorum: Et ideo apud Graecos exilio voluntario fortuiti casus luebantur, ut apud praecipuum Poetarum scriptum est:Εὖτέ με τυτθον` ἐόντα Μενοίτιος ἐξ Ο᾿πόεντοςΗ῎γαγεν ᾑμέτεράν δ᾿, ἀνδροκτασίης ὑπὸ λυγρῆς,Η῎ματι τῷ ὅτε παῖδα κατέκτανον Α᾿μφιδάμαντος,Νήπιος, ουκ ἐθέλων, ἀμφ᾿ ἀςραγάλοιϚι χολωθείς:Locusest Iliad. Ψ. Exilium vero in annum erat, exhaclege, Τὸν ἐργασάμενον φόνον φεύγειν ὅλον ἐνιαυτὸν, μὴ ψαύνοντα τῆς πατρίδος, Qui alium casu fortasse necabit, annum extra Patriaefines exulato. Ouam laudat Scholiastes Euripidis in Hippol. Isasscius Tzetzes ad Lycopbronem, et Hesych. Intra hoc tempus oportebat homicidam placasse cos, quorum ius erat illum caedis postulare: deinde redibat peractis sacris, quibus a caede lustrabatur; qua de re haec sonuit lex: Τὸνἁλόντα ἐπ᾿ ἀκουσίῳ φόνῳ εν ενιαυτῷ ἀπελθεῖν τακτην` ὁδὸν καὶ φεύγειν ἕως ἂν αἰδέσηταί τινα τῶ εν γεν´ει τȏυ πεπονθότος ἥκειν δὲ καὶ θῦσαι καὶ καθαρθην̑αι,, Qui alium casu fortuito necassit in annum deportator, donec aliquem e cognatis occisi placarit, revertitor vero peractis sacris et lustrationibus, apud Demosthenemc. Aristocrat. e quo discimus, Abannationem feu ἀπενιαυτισμὸν hancce deportationem fuisse; Nam damnato caedis fortuitae, poenae pendendae locus certo spatio circumscribebatur: intra vero hoc annuum tempus oportebat placasse aliquem e cognatis occisi: Hesych., Αἰδέσαςθαι, τὸἔνοχον ὄντα φόνῳ ἀκουσίῳ καὶ πεφυγαδευμένον ἐφ᾿ ὠρισμένῳ χρονῳ τȏυ τετελευτηκότος ὲξιλᾶςθαι ὡς εἰληφότα ἤδὴ τιμωρίαν. Ulpian.: Εἰ γὰρ δεηθέιη τινὸς τῶ ςυγγενῶν τȏυ ἀνηρημένου, εἰ̈τα ἐκεἷνος ἐπιρέπεται, καταλύεται ὁ φόνον ἀκούσιον δράσας, etc. Quamquam et, si ante iudicium et abannationem adversarios placasset homicida, aut eum ipsum, quem morti dabat, annuo hoc exilio non multabatur, uti docet Demosthen. c. Nausim. Item c. Pantaenet. Hanc αἴδεσιν seu placationem sequebatur homicidae κάθαρσις seu lustratio, quae sanguinis fiebat ablutione ab iis, qui Pharmaci dicebantur, Eustath. Od. χ. Quinm etiam Dominus, si quem servum suum occidisset, quamvis nemo ab illo repeteret, ex his Legibus tenebatur volens ἀπς´χεςθαι ὁσίων καὶ ἱερῶν, abstinere a sacris, καὶ καθαρθην̑αι, et purgari, Antipho Orat. c. Choreut. De his autem fortuitis caedibus, apud Athenienses, iudicabant Ephetae in illo Foro, cui a Pallade erat nomen, prorsus eodem ordine, quo Areopagitae de praemeditataraede iudicare consuevere, vide infra ubi de Homicidio. Atque illi, qui in hoc Foro causâ vicerant, inter caesa porrecta hostiarum, illos Iudices, qui secundum se pronuntia verant, iuste pronuntiasse testabantur: sin aliter esset, sibi et familiae suae exitium mprecati, Iudicibus optima quaeque et faustissima voventes, etc. Istiusmodi porro imprudentem homicidam, ultra terrae occisi patriae fines, persequi et exagitare non licebar, ex lege Draconis, memorat1â Demosthei Orat. c. Aristocrat. Εἄν τίς τινα τον` ἀνδροφόνων τῶ ἐξεληλυθότων, ὡν τὰ χρήματα ἐπίτιμα, πέρα ὅρων ἐλαύνῃ ἢ φέρῃ ἢ ἄγῃ, τὰ ἴσα ὁφέιλειν, ὁσάπερ ἂν καὶ εν ιῇ ἡμεδαπῇ δράσῃ, Si quis imprudentem bomicidam, qui solum verterit, extra Atticam exagitarit, sirempse Lege tenetor quâ ist, qui intra Atticam civem Atheniensem exagitarit. Itaque inter sicarios reputabatur. et dabatur, adversus illum caedis actio: Ar non dabatur daversus eum, qui homicidam detulisset, ἐπ᾿ αὐτοφόρῳ deprehensum occidisser, autrapuisset in ius ad Magistratum, si homicida iis non abstinuisset, quibus illi erat interdictum: Qua de re ab eodem Dracone legem latam, memorat idem Auctor ibid.Arcebantur enim Homicidae sacris, foro, territorio urbis, aliisque, exilii sui tempore, quosi venissent, periculum sibi creabant, licebatque illos deferre ac in ius rapere, etc. At si quis imprudens in certaminibus alium necasset, aut insidiantem, aut ignotum in praelio, aut in uxore, vel matre, vel sorore, vel filia, vel concubina, vel eâ, quam in suis liberis habebat, deprehensum, caedis ergo non exulabat, quam legem descripsit iterum Demosthenes, ubi supra, Etiam si vis illata vi repelleretur, impune erat ex Lege ibidem memoratâ; cuius causas in Miloniana Cic. aperit. Sed et tribunal Φονικὸν, quod εν Φρεαττοῖ vocabautr, in quo ius dicebatur illis, qui, cum imprudentes aliquem mortidedissent, solum vertebant: si igitur nondum placatis et exoratis occisi cognatis, quibus in ius vocantibus damnati fuerant, accusarentur scienres etiam alium occidisse, denave causam dicebant, Iudicibus in terrasedentibus; quorum sententiâ si damnarentur, poenas dabant voluntariae caedis: at si secundis absolverentur suffragiorum calculis, solum nihilominus vertebant ob imprudentem caedem. Iudicabant autem et hîc Ephetae, uti apud Harpocrationem legimus. Quod si tandem is, qui caedem fecerat, sive sciens sive imprudens, protinus se fugae daret, pedemque strueret, aut omnino ignotus esser, ita ut iudicio se non vadaret, iudicabatur tamen in tribunali, quod ἐπὶ Πρυτανείῳ dicebatur, Pollux l. 8. In quibus omnibus Tribunalibus praemittebatur in ius vocatio, deinde audiebantur testes, sequebatur contendentium διωμοσία, demum ius dicebant Iudices, etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 1. de Siariis, et infra ubi de Homicidii causa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.